- ALZATREC
- ALZATRECMauritanis latrunculorum ludus est, ex articulo Arabico al et Graecâ voce Ζκτρίκιον, quâ hac in gente recentiori aevô ludum hunc dictum esse, ostendunt Eruditi. Graecis enim deberi hunc ludum nemo amplius ignorat; a quibus ad Persas res ipsa cum nomine transiit, quibus Xatreng vel Xatrang hodieque ludus hic appellatur, Hispani Axedres vocant, voce a Mauritanis mutarâ, qui voces pene innumerabiles e Graeco et Latino in suam linguam traduxerunt. Salmas. ad Solin. p. 1130. Vide infra in voce Latrunculorum ludus, item Zatricium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.